Rozmiar: 15909 bajtów

CIV.

1316, Dezember 7. Reichenau.

Herzog Bernhard (s. No. XCII.) bestätigt die Schenkung des Dorfes Reichenau durch Bischof Heinrich an das Kloster.

In nomine domini amen. Cum dictum poeticum dicat: tempora pretereunt more fluentis aque, ne igitur acta hominum simul cum tempore transeant, perutile est, ea litteris ac testibus idoneis memorie commendare. Hinc est, quod nos Bernharaus dei gratia dux Zlezie et dominus de Furstenberch ad notitiam omnium presentium et futurorum cupimus pervenire, quod venerabilis in Christo pater dominus Heynricus episcopus Wrat. apud virum strennuum Johannem dictum de Laz et suum prevignum Steffanum villam Rychenaw comparavit, sitam in districtu Munsterberck, suis denariis rite et rationabiliter eum omnibus suis pertinentiis, cum pleno dominio superioris et inferioris iudicii, cum totali fluvio Nisse illuc dlscurrentis ac omni piscatura hac etiam conditione reservata, quia possessores predicte ville annuerunt illis de Novo Castro obstagulum super fluvio Nisse et fossatum per bona Rychenaw in commodum illorum de Novo Castro, et hoc quam diu possessoribus Rychenaw placet ex favore et non ex debito ea interiecta conditione, quod, si obstaculum illud vel fossatum nocebit, unquam bonis ville Rychenaw tunc debet deponi et preter voluntatem possessorum Rychenaw et satisfactionem acceptorum dampnorum nuncquam exigi. Hanc igitur villam cum conditionibus talibus comparatam et totaliter solutam viris religiosis domino abbati in Camenez ceterisque fratribus ibidem ad honorem et laudem virginis Marie in remedium et salutem anime sue dedit atque in nostra constitutus presentia bona voluntate eisdem fratribus in Camencz resignavit. Quam resignationem venerabilis in domino pater dominus Heynricus episcopus Wrat. predictus in dominio et conditionibus premissis petiit a nostra benivolentia confirmari. Nos vero suam petitionem surdis nolentes auribus pertransire, prefatam villam Rychenaw cum omnibus, ut premittitur, pertinentiis, fructibus, proventibus, piscaturis et utilitatibus, metis, greniciis seu gadibus, prout ab antiquo iacuit, predictis fratribus ac monasterio in Camencz confirmamus, ratificamus ac imperpetuum possidendum asscribimus. Ne autem alicui in posterum de huiusmodi venditione et collatione dubium valeat suboriri, presentem litteram desuper confectam nostro sigillo fecimus diligentius communiri. Actum et datum Richenbach anno domini M°. CCC°. decimo sexto proxima dominica post diem sancti Nicolai, presentibus testibus subnotatis: domino Siffrido de Gerlachsheim, domino Kyliano de Hugwicz, domino Hermanno de Rychenbach, Magno de Czirna, Johanne de Zcedlicz, qui Wegeste nuncupatur, Heydano de Gerlachsheym, Arnaldo et Hermanno de Peterszwald et aliis pluribus fidedignis.

Fälschung des 16. Jahrhunderts (Perg.), von derselben Hand, welche die unter No. CVII. folgende Urkunde geschrieben hat. Das S. fehlt und ist an geflochtener Schnur von rothgrüner Seide befestigt gewesen. Angeführt bei Frömrich, S. 61. Gedr. bei Sommersberg, Scr. rer. Sil. I, 152.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów